monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > salCod.Sal.X,16.236 > bavPal.lat.1448.185 > sectio 32 > csg250.271 > sectio 63 > sectio 17 > sectio 54 > bkeCod.15.164v > bnfNAL1615.165 > habCod.Guelf.707Helmst..29 > csg250.234 > sectio 169 > sectio 17 > sectio 13 > sectio 43 > sectio 21 > bnf6795.176 > csg251.175 > sectio 9 > bnf13013.62 > sectio 11 > bavPal.lat.311.221 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 11
Inauditum est quod Ecclesiae persecutores ultricem illius manum evaserint, qui potentes potenter punit, qui semper superborum et sublimium colla propria virtute calcavit. Nam si ad tempus supra dorsum iusti fabricare peccatores permittit, ei coronam gloriae ex ipsa impiorum malleatione componit. De his autem, qui sacerdotibus Domini sunt rebelles scribit Amos propheta , et dicit: Uxor tua in civitate fornicabitur, filii ac filiae tuae in gladio cadent, terra tua in funiculo metietur.